Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Nihil contemnit esuriens. Quid sit ergo, quod me delectaverit quaeris ? videtur mihi egregie dictum: sapiens divitiarum naturalium est quaesitor acerrimus. " Inani me," 1 ' inquis, " lance muneras. Quid est istud ? Ego iam paraveram fiscos. Circumspiciebam, in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces. Decipere est istud, docere paupertatem, cum divitias promiseris." Ita tu pauperem iudicas, cui nihil deest ? " Suo," inquis, " et patientiae suae beneficio, non fortunae." Ideo ergo illum non iudicas divitem, quia divitiae [p. 374] eius desinere non possunt ? Utrum mavis habere multum an satis ?
1 inani me later MSS.; inanima BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.